라틴어 문장 검색

Remedia uero adhibere, ubi maxime furor urget, superuacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 6:1)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:6)
praecipueque in is agitanda membra, quae maxime deficiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:2)
seruatumque eum ex sale, cum is morbus urget, comburi, carbonemque eius contritum in aquam mulsam, quae potui datur, infriari et prodesse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 5:2)
At si sicca tussis est, cum uehementissime urget, adiuuat uini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 3:1)
Tum si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex is, quae aluum adstringunt, decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 7:3)
Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fouendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:2)
Praeter ea uero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 2:1)
Si nusquam sanguis se ostendit, ideoque graves capitis dolores urgent, ex brachio ille mittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 5:4)
Omnis autem calculus qui uel a principio uagus natus uel postea factus est modo uesicae ceruicem urget, modo ab ea recedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:50)
Cum uero dolor urget, mane gestari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:1)
Vbi dolor uehemens urget, interest sine tumore is sit, an tumor cum calore, an tumores iam etiam obcalluerint.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:6)
quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 1:3)
Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes neruorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde uulnerato, patiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:4)
Somnus urguet, nonnunquam horror aut febris oritur, aut utrunque.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION