라틴어 문장 검색

Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 3:2)
dum superstitio urgeat, adiciendos ex duce metus sublatis seditionis auctoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장8)
mox signum prorumpendi dedit iis quos per saltus occultaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장3)
neque tamen Arminius quamquam libero incursu statim prorupit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장5)
Visis Cheruscorum catervis, quae per ferociam proruperant, validissimos equitum incurrere latus, Stertinium cum ceteris turmis circumgredi tergaque invadere iubet, ipse in tempore adfuturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장1)
non enim preces sunt istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa, cum aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus, eandem vim in me transmittere ac velut perfringere aerarium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장4)
neque solitum in tali casu effugium subveniebat in aperta prorumpendi, quia diductis terris hauriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장2)
nam Augustus inter alia dominationis arcana, vetitis nisi permissu ingredi senatoribus aut equitibus Romanis inlustribus, seposuit Aegyptum ne fame urgeret Italiam quisquis eam provinciam claustraque terrae ac maris quamvis levi praesidio adversum ingentis exercitus insedisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장5)
festinare et urgere, ut provinciam, ut legiones solus habeat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 70장4)
sed populo tali in tempore id quoque dolorem tulit, tamquam auctus liberis Drusus domum Germanici magis urgeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 84장4)
biduum super hac imagine cognitionis absumptum, urgente Tiberio liberos Pisonis matrem uti tuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장7)
C. Sulpicius D. Haterius consules sequuntur, inturbidus externis rebus annus, domi suspecta severitate adversum luxum qui immensum proruperat ad cuncta quis pecunia prodigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장1)
eadem ille et diutius, quanto maesta, ubi semel prorupere, difficilius reticentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장6)
sed mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장6)
prorumpunt quintani ante alios et acri pugna hoste pulso recipiunt cohortis alasque fessas vulneribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION