라틴어 문장 검색

qualiter Isthmiaco nondum Nereida portu Leucothean planxisse ferunt, dum pectore anhelo frigidus in matrem saevum mare respuit infans.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권189)
"quod si vera sopor miserae praesagia mittit, per te maternos, mitis Dictynna, labores fraternumque decus, cunctis hune Age sagittis infelicem uterum;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권277)
"et nunc illa meas ingentem plangit ad aras invidiam surdasque fores et limina lassat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권316)
sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro armatas erexit apes, fremit aspera nubes, inque vicem sese stridore hortantur et omnes hostis in ora volant, mox deficientibus alis amplexae flavamque domum captivaque plangunt mella laboratasque premunt ad pectora ceras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권250)
maternos plangit volucer Danaeius Argos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권405)
plangunt sua damna coloni, et tamen oppressos miserantur in aequore nautas, illas ut summo vidit pater altus Olympo incestare diem, trepidumque Hyperionis orbem subfundi maculis, torvo sic incohat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권54)
"haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande, ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus, parce:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권178)
"te cuncta rogant, hic plangimus omnes, ast ibi vix unus pugnas dissuadet Adrastus, aut fortasse iubet:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권185)
stat consanguineum campo scelus, unius ingens bellum uteri, coeuntque pares sub casside voltus, signa pavent, siluere tubae, stupefactaque Martis cornua;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권221)
prominet excelsis volgus miserabile tectis, cuncta madent lacrimis et ab omni plangitur arce.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권224)
dicentem comes aegra levat mutumque dolorem ipsa premit, saevum gaudens planxisse parentem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권345)
venas perrumpit aniles volnus et infelix lustratur sanguine lectus, illius exili stridentem in pectore plagam Ismene conlapsa super lacrimisque comisque siccabat plangens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권348)
illas et lucis Hecate speculata Lycaeis prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro, noctivagumque gregem, quamvis sibi luget, Eleusin flevit et arcanos errantibus extulit ignes, ipsa per aversos ducit Saturnia calles occultatque vias, ne plebs congressa suorum ire vetet pereatque ingentis gloria coepti, nec non functa ducum refovendi corpora curam Iris habet, putresque arcanis roribus artus ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent exspectentque rogum et flammas non ante fatiscant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권60)
"mea membra tenes, mea funera plangis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권182)
dea conciliis se miscet utrisque cuncta docens, qua gente satae, quae funera plangant quidve petant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권241)

SEARCH

MENU NAVIGATION