라틴어 문장 검색

qua porro cumque tenet se corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:12)
nisi contra corpora certa essent quae loca complerent quae cumque tenerent omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:19)
alternis igitur ni mirum corpus inani distinctum, quoniam nec plenum naviter extat nec porro vacuum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:20)
Praeterea quare quisquam magis omnia tollat et velit ardoris naturam linquere solam, quam neget esse ignis, tamen esse relinquat?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:25)
Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis, id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis res putet inmixtas rebus latitare, sed illud apparere unum, cuius sint plurima mixta et magis in promptu primaque in fronte locata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:1)
si non forte tuas legiones per loca campi fervere cum videas belli simulacra cientis, subsidiis magnis et opum vi constabilitas, ornatas armis stlattas pariterque animatas, his tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pavidae mortisque timores tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:12)
at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum non per inane meat vacuum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:3)
at quae sunt solida primordia simplicitate, cum per inane meant vacuum nec res remoratur ulla foris atque ipsa suis e partibus unum, unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, debent ni mirum praecellere mobilitate et multo citius ferri quam lumina solis multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:7)
nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor, quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:8)
at contra nulli de nulla parte neque ullo tempore inane potest vacuum subsistere rei, quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:6)
linquit enim supera taetri primordia viri, aspera quo magis in terris haerescere possint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:26)
linquitur ut totis animantibus adsimulentur, vitali ut possint consentire undique sensu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:12)
illud in his rebus video firmare potesse, usque adeo naturarum vestigia linqui parvola, quae nequeat ratio depellere nobis, ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:13)
nam sine mente animoque nequit residere per artus temporis exiguam partem pars ulla animai, sed comes insequitur facile et discedit in auras et gelidos artus in leti frigore linquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:4)
quod genus est, animo male factum cum perhibetur aut animam liquisse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION