라틴어 문장 검색

Videbis hic navigia quas non novere terras quaerenda;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 106:2)
Si captivus in servitutem subito depressus reliquias libertatis tenet nec ad sordida ac laboriosa ministeria agilis occurrit, si ex otio piger equum vehiculumque domini cursu non exaequat, si inter cottidiana pervigilia fessum somnus oppressit, si rusticum laborem recusat aut non fortiter obiit a servitute urbana et feriata translatus ad durum opus, distinguamus, utrum aliquis non possit an nolit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 176:3)
sursum oportet ac deorsum eat, fluctuetur ac navigium in turbido regat.
(세네카, De Providentia, book 1 62:8)
Quemadmodum etiam pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet, sic pauper etsi poterit esse, dives volet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 120:2)
ille quicquid adprehendit, non remittit, sed in procliue nitentibus uehiculis moraturas manus inicit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 9:4)
Necessitas est quae nauigia iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia opprimit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.12)
ille eum exarmato nauigio inposuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.4)
intumuerat mare iustis quoque nauigiis horrendum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.25)
Habes, inquam, frater, si innocens es, nauigium, si nocens, culleum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.26)
Iacebat in litore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.29)
Credam parricidam, si tibi proficiscenti nauigium suum reddidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.30)
Erat nauigium, immo fuerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.41)
iam sidere limo Nauigia et rapido desertam flamine classem Seque feris credunt per inertia fata marinis Tam non felici laniandos sorte relinqui.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 15:7)
hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:13)
Ticini cursoriam (sic navigio nomen) escendi, qua in Eridanum brevi delatus cantatas saepe comissaliter nobis Phaethontiadas et commenticias arborei metalli lacrimas risi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION