라틴어 문장 검색

ubi vellent experirentur quanto fortior dolor in libertate sua vindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 419:1)
et immixti turbae militum togati, eadem illa querendo docendoque quanto visa quam audita indigniora potuerint videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecutis qui Appium prope interemptum in exsilium abisse dicerent, perpulerunt ut ad arma conclamaretur vellerentque signa et Romam proficiscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 539:2)
Capuam ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere malitis, deliberate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 313:2)
neque enim maneatis an abeatis hinc deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil vobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus quam viros ac Romanos decet ferrum timeamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 396:1)
Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 153:1)
ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 198:1)
redite et vellite vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 347:2)
redeunt in castra terroremque ibi vellentes vallum et iis qui in castris remanserant militibus et ipsi Appio fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 348:1)
latum inde ad populum, vellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 159:1)
velle quid veri sit scire, ut ex eo utram spem sequatur consilium capiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 75:2)
ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 376:2)
velle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 319:1)
tum M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt vellent iuberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 577:1)
P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit, isque rogationem promulgavit, vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque illata sociis populi Romani bellum indici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 50:1)
de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se aequum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 450:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION