라틴어 문장 검색

Demus igitur alienis oblectationibus veniam, ut nostris impetremus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 4:1)
Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo venia verum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 3:1)
intellego enim me, dum veniam prioribus peto, in illa ipsa quae adnotaveras incidisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:2)
Proinde, cum hoc vel illud leges, ita singulis veniam ut non singulis dabis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:1)
Quid autem ego de venia quasi ingratus?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:3)
Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam venia obsecranda est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:4)
Mihi tamen venia sufficit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:5)
Qua ex causa, cum patronum me provinciales optassent contra Marium Priscum, et petii veniam huius muneris et impetravi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 2:1)
si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:2)
Nil opus est bello - veniam pacemque rogamus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 216)
Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1031)
Quod si stulta negas, index anteacta fatebor, Et veniam culpae proditor ipse meae, Quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi, Narrabo dominae, quotque quibusque modis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 816)
' Mota dedit veniam - teneri properentur Amores, Dum vacat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 150)
Obvius huic venias hedera iuvenalia cinctus Tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 941)
da veniam coepto, Iupiter alte, meo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION