라틴어 문장 검색

quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id quod nigrum sit album esse videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne moveatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 46:5)
Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura - cur non extimescam opinandi temeritatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 116:3)
quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante in re publica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 2:6)
haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa coniectura nihil opus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 2:1)
quapropter desinant aliquando dicere male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi nequissimi dominationem ferre posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:1)
confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo et libenter, se fecisse libertatis omnium causa quod esset non confitendum modo sed etiam vere praedicandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:4)
proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:4)
mihi crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:6)
ab hac et verborum copia alitur et eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur licentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장1)
nolo haec tam minuta constructio appareat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 2:1)
si, quod recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est, id solum opinor bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장 3:3)
cui quaesito autem opus sit, quis umquam hunc vere dixerit divitem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장3)
lusit vir egregius extremo spiritu, cum iam praecordiis conceptam mortem contineret, vereque ei, cui venenum praebiberat, mortem eam est auguratus, quae brevi consecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:7)
tene, cum ab is, qui se iudicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum Triptolemum, convenireque eos qui iuste cum fide vixerint - haec peregrinatio mediocris vobis videri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:2)
O na/te, vere hoc no/men usurpa/ patri, Ne me o/ccidentem ma/tris superet ca/ritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION