라틴어 문장 검색

nam cum legeremus in XII tabulis ni ita , inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat paco ut cado, unde non erat dubium sic pepigi nos dicere ut cecidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 232:2)
verba a vetustate repetita non solum magnos assertores habent sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 259:1)
quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in vel genitivum casum incidissent, unde pictai vestis et aquai Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inseruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 284:2)
ita quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 375:3)
sic et annos ferent et vetustate proficient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 53:4)
nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo melius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 180:1)
tum si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 196:3)
nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis, qui terra dicuntur orti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 214:2)
illud ex praeceptis veteribus manet, ne quod insoles verbum, ne audacius translatum, ne aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio deprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 67:2)
olli enim et quianam et moerus et pone et pellacia aspergunt illam, quae etiam in picturis est gratissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 88:1)
quaedam tamen adhuc vetera vetustate ipsa gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, ut nuncupare et fari;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 90:1)
ad quam usque nos vocatis vetustatem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 216:2)
verum auctoritate, vetustate, consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 157:1)
alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 168:1)
illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 393:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION