라틴어 문장 검색

Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum inpendas, si effici cupis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 4:3)
Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 5:2)
Cogitat itaque, per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 9:1)
Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 4:1)
Nam cum vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 11:5)
Si has quoque conrotundaverint, etiamnunc interrogabo, an prudens ambulatio animal sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 22:6)
Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 22:7)
inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum non convenit, quid sit ambulatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 23:2)
turpis, qui alto sole semisomnus iacet, cuius vigilia medio die incipit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 1:3)
Licet in vino unguentoque tenebras suas exigant, licet epulis et quidem in multa fericula discoctis totum perversae vigiliae tempus educant, non convivantur, sed iusta sibi faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 3:4)
utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:6)
"ista, ut erat necesse, aliquid ex uultu, aliquid ex nocturnis uigiliis suspicata est:"
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 19:10)
MVRREDIVS pro cetero suo stupore dixit medicamentum se parasse ad somnum , quia adsiduae sollicitudines uigiliarum sibi consuetudinem fecerint.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 7:2)
Omnium somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 38:2)
Odor illi saporque et lassitudo et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION