라틴어 문장 검색

aequavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesticae curam iura infimis summisque moderando ita tenuit ut eum et patres severum consulem et plebs satis comem crediderint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 117:1)
M. Fabio legato adsignat equites, nec ante lucem movere iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu difficilem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 295:2)
vires corporis adfectae, sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, vigor animi obtunsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 205:2)
nunc scire se collegam habere iure imperioque parem, vigore aetatis praestantem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 248:2)
at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii insuper premere, et, si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id exstinguere vita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 39:1)
et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 230:1)
nec corporis animi vigorem remanere eundem, et fortunam ipsam vereri, ne cui deorum nimia iam in se et constantior quam velint humanae res videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 160:2)
ferocior Decius et aetate et vigore animi quantumcumque virium habuit certamine primo effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 393:1)
eundem vigorem in vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 24:2)
abisse illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 608:1)
ex omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore ac levitate corporum veloces;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 49:2)
is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 609:2)
non animo, non armis, non arte belli, non vigore ac viribus corporis par Romano Tarentinus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 249:2)
aestus quoque arbitrium moderandi naves ademerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 454:3)
tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 500:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION