라틴어 문장 검색

Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)
et, si Rhea sacram lascivi Martis amore lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva, crediderim generosae aliquem stirpis, sed eundem moribus infamem, conpressa virgine per vim se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus obicere auderet turpi miseraeque puellae, haec Italos induxit avos vel fama vel error, Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, utque Palatinis Capitolia condita saxis signarent titulo proavi Iovis atque Pelasgae Palladis et Libyca Iunonem ex arce vocarent, cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum accirent proceres Erycino e vertice signum, utque deum mater Phrygia veheretur ad Ida, Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권68)
"non alius segetes et spicea farra subpeditat deus ast 1 alius dat musta racemis purpureumque gravi fundit de palmite sucum, ipse ego sum, virides oleas pinguescere bacis qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas, et qui Lucinas tribuo nascentibus horas, duplex lege mea per mutua foedera sexus gignere amat subolem generisque propagine gaudet;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 274)
"caementa remitto, et quae saxa Paros secat et quae Punica rupis, quae viridis Lacedaemon habet maculosaque Synna;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 283)
"nunc, nunc iusta meis reverentia conpetit annis, nunc merito dicor venerabilis et caput orbis, cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes concutio viridi velans fera cingula serto atque armata Deum sine crimine caedis adoro."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2227)
audio per Pharios Nilum discurrere campos more suo viridisque sata stagnare Canopi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2321)
num tractu in medio bibulus vorat alveus undam fluminis et subito stagna absorbentur hiatu, ne sulcos operire vadis neve arida possint Aegypti per plana trahi glebasque rigentes infusis ad pingue lutum mollire fluentis, unde seges late crinitis fluctuet agris, densius et gravidis se vestiat aequor aristis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2326)
nil mirum nec in orbe novum, didicere priores perpessi plerumque famem, si tabidus aër siccavit tenues ardenti sidere nubes nec vernas infudit aquas creberrimus imber fruge nova et viridi, si messis adulta priusquam conceptas tenero solidaret lacte medullas, adflatum calido sucum contraxit ab euro ieiunosque tulit calamos atque inrita vota agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2334)
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris obtegit et virides adlambunt ora cerastae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 144)
tunc lolium lappasque leves per adultera culta ferre malignus ager glaebis male pinguibus ausus triticeam vacuis segetem violavit avenis;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 165)
noxius in teneris sapor aestuat ecce frutectis, cum prius innocuas tulerit natura cicutas, roscidus et viridem qui vestit flos rhododaphnen pabula lascivis dederit sincera capellis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 169)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
docta manus virides imitando effingere dumos luserat e minio russeolam saniem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.37)
auri sordida frusta rudis nec adhuc fornace recoctam materiam, tineis etiam marsuppia crebris exesa et virides obducta aerugine nummos dispergit servata diu victrix et egenis dissipat ac tenues captivo munere donat, tunc circumfusam vultu exultante coronam respiciens alacris media inter milia clamat:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1166)
in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)

SEARCH

MENU NAVIGATION