라틴어 문장 검색

vel ut percipiat non visa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 374:6)
Verum illa dubitatio (quoad majus aliquod intervallum temporis inter tempus verum et visum) postea plane evanuit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:6)
reputantibus nobis jacturam illam infinitam et diminutionem quanti, quatenus ad apparentiam, inter corpus stellae verum et speciem visam, quae causatur a distantia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:7)
Nobis autem visum est eum in speciem propriam constituere, propter differentiam insignem quam habet erga priores duos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:3)
In lucem iam edere mihi visum est Delibationes meas, quae ex omnibus meis operibus fuerunt acceptissimae, quia forsitan videntur prae ceteris hominum negotia stringere, et in sinus fluere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:3)
In hac re consilii nonnihil impertiri visum est pro captus nostri tenuitate.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:15)
ANXIVS in cellam natorum carnis offellam Dum canis ex more fluuium prope ferret in ore, Eius ut est umbra uisa maiore sub unda, Hanc post dimissam festinus anhelat ad ipsam, Dumque cupita petit, dederat quod sors sibi, demit, Morte cadens iusta carnis per inania frusta.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, I. De cane et umbra prede 2:1)
Qua moniti doni spe circumquaque coloni, Talia uisuri, gaudent decedere ruri, Fustibus et tignis raptis, ticionibus ignis, Vltio predonis foret illius ut regionis, Tempore cum nacto ualeant illudere capto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:10)
Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim ".
(불가타 성경, 토빗기, 10장7)
Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장16)
Post haec super terram visa est et inter homines conversata est.
(불가타 성경, 바룩서, 1장38)
Et vidit Eleazar Abaran unam de bestiis loricatam loricis regis, et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장43)
Visum autem est nobis accipere ab eis clipeum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장20)
Egregiam operam navavit mihi princeps Boncompagni, cuius summa liberalitate summa mea laude digna factum est, ut non solum, quae ipse in libris suis manu scriptis habuit, quae in aliis codibus Romanis inventa sunt, quantum opus esse visum est, in meum usum possem convertere, sed etiam de codicibus, qui Neapoli, Florentiae, Veronae custodiuntur, fierem certior.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 2:4)
Nonne idem quoque in bellorum visitur instrumentis?
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION