라틴어 문장 검색

At si satis sanguis subit, recte imponitur quod adversus phymata quoque potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장86)
Est enim prudentis hominis primum eum, qui servari non potest, non adtingere, nec subire speciem . . . eius, ut occisi, quem sors ipsius interemit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장19)
Plus tamen proficit balneum rarum, cibi noni suci, vitatis omnibus acribus, sed iam pleniores:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장278)
dein post inflammationem cibum boni suci capiat, vitatis omnibus acribus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장80)
post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti vitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장129)
vitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장194)
vitandi acres cibi, lacte vinoque pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장205)
Cumque omnibus lippientibus vitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장231)
Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장124)
Sed in his tribus utique vitandum est, ne, quod haustum erit, devoretur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장6)
sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut vitentur omnia inflantia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 17장7)
Tantummodo id linum bis die salvo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장35)
Tempus autem anni autumnale et hibernum vitandum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장52)
Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos . . . revertens subit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장53)
Sed virgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장104)

SEARCH

MENU NAVIGATION