라틴어 문장 검색

Vellem, inquit, ex te audire, Servi, tanta nucibus nomina quae causa vel origo variaverit, aut unde, tot mala cum hac una appellatione vocitentur, fiunt tamen seorsum diversa tam vocabulo quam sapore.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:3)
Nam idem Cloatius sic eorum vocabula describit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 6:2)
Μοιρηγενὲς ὀλβιόδαιμον, — Χαλκεοθωρήκων, ἀτὰρ ἀσπίδες ὀμφαλόεσσαι, — Θωρήκων τε νεοσμήκτων, — Κυανοχαῖτα Ποσειδάων, — Διὸς νεφεληγερέταο, — Οὔρεά τε σκιόεντα θάλασσά τε ἠχήεσσα, — Κύαμοι κυανόχροες, et mille talium vocabulorum, quibus velut sideribus micat divini carminis variata maiestas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 7:2)
sed nescio quo modo Homerum repetitio illa unice decet, et est genio antiqui poetae digna enumerationique conveniens, quod in loco, mera nomina relaturus, non incurvavit se neque minute torsit deducendo stilum per singulorum varietates, sed stat in consuetudine percensentium, tamquam per aciem dispositos enumerans, quod non aliis quam numerorum fit vocabulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:2)
Fortunam Homerus nescire maluit, et soli decreto, quam μοῖραν vocat, omnia regenda committit, adeo ut hoc vocabulum τύχη in nulla parte Homerici voluminis nominetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:2)
Postremo Graiae linguae quam se libenter addixerit de crebris quae usurpat vocabulis aestimate:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 15:1)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:2)
Utitur autem vocabulo isto Virgilius et pro tuba, ut ibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:3)
aut si quid aliud de vestibuli vocabulo intellegendum est, scire desidero.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:6)
Pleraque sunt vocabula, quibus vulgo utimur, neque tamen liquido advertimus quid ea ex vera proprietate significent:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 15:2)
Quae porro huic vocabulo ratio sit, quaeri multum solet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 17:1)
Alii consentientes vestibula eadem esse quae diximus in sensu tamen vocabuli dissentiunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 21:1)
Sic et equitare, quod verbum e vocabulo equitis inclinatum est, et homo utens equo et equus sub homine gradiens dicebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 11:1)
Praeter categoriam, quae ψόγος est, et praeter διαβολὴν, quae delatio est, sunt alia duo apud Graecos nomina, λοιδορία et σκῶμμα, quibus nec vocabula Latina reperio, nisi forte dicas leodoriam exprobrationem esse ac directam contumeliam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION