라틴어 문장 검색

inducti posthac vocabulo indicum qui in Lepidam, Cassii uxorem, Silani amitam, incestum cum fratris filio et diros sacrorum ritus confingerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 8장3)
et menses, qui Aprilem eundemque Neroneum sequebantur, Maius Claudii, Iunius Germanici vocabulis mutantur, testificante Cornelio Orfito, qui id censuerat, ideo Iunium mensem transmissum, quia duo iam Torquati ob scelera interfecti infaustum nomen Iunium fecissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 12장3)
mihi autem de vocabulo pugna non est;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 2:1)
ille dialecticae subtilitatem, ille moralis partis utilitatem, ille rerum motus causasque cognoverat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 4:2)
apud hos dedisse operam dialecticae proficiet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 5:2)
ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc Tungri, tunc Germani vocati sint:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 5:1)
hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel comminus vel eminus pugnent.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 1:3)
hiems et ver et aestas intellectum ac vocabula habent, autumni perinde nomen ac bona ignorantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 3:3)
maioribus minoribusque Frisiis vocabulum est ex modo virium.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 1:2)
spargebatur insuper spreto procuratoris vocabulo Albinum insigne regis et Iubae nomen usurpare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장8)
praemisit in urbem edictum quo vocabulum Augusti differret, Caesaris non reciperet, cum de potestate nihil detraheret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장9)
tum ceteri adcurrere, Caesarem et Augustum et omnia principatus vocabula cumulare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장2)
quos ubi spoliis et sanguine expleverint, mutari, exquirique novos sinus et varia praedandi vocabula.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장9)
nec quis- quam alienum servitium et dominationem sibi concupivit ut non eadem ista vocabula usurparet.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장10)
qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, alias priuato sumptu addidit, unam etiam ex Transalpinis conscriptam, uocabulo quoque Gallico - Alauda enim appellabatur - , quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea uniuersam ciuitate donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION