라틴어 문장 검색

undique cedentibus adversariis non parum magna in caede versabantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:7)
Qui ex caede eo refugerunt, pontem occuparunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:2)
Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:11)
Caedes fit magna;
(카이사르, 히스파니아 전기 37:4)
Caedes a nostris undique administrabatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:2)
Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallum ad oppidum enataverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:4)
A quibus ceteri intercluduntur qui ad caedem faciendam subsequebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:3)
Cassius eos qui nominati erant conscii caedis iubet comprehendi;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:1)
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:13)
Sanatis vulneribus arcessit omnis qui sibi pecunias expensas tulerant, acceptasque eas iubet referri;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:5)
Tamen virtute et patientia nitebantur atque omnia vulnera sustinebant.
(카이사르, 내란기, 1권 45:9)
Caesar in eam spem venerat, se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse, quod re frumentaria adversarios interclusisset.
(카이사르, 내란기, 1권 72:1)
Erant plena laetitia et gratulatione omnia, eorum, qui tanta pericula vitasse, et eorum, qui sine vulnere tantas res confecisse videbantur, magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat, consiliumque eius a cunctis probabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 74:12)
Simul ex minoribus navibus magna vis eminus missa telorum multa nostris de improviso imprudentibus atque impeditis vulnera inferebant.
(카이사르, 내란기, 2권 6:5)
Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo sex tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.
(카이사르, 내란기, 2권 9:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION