라틴어 문장 검색

— In omnibus his latius vulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua venit, forfice extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장39)
Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa volnus duo membra fascis habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장48)
Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장51)
Igitur in superioribus palpebris vesicae nasci solent pingues gravesque, quae vix attollere oculos sinunt, levesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis movent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장2)
— Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transversam lineam incidere, suspensa leviter manu, ne vesica ipsa vulneretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장4)
Molestius est, ubi incisa vesica est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장10)
Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in vulneribus in fistulis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장54)
Deinde orae vulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sutura;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장134)
deinde inflammatione finita, tali, qualis in vulneribus (V.26.30) propositus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장225)
In ulteriores vero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens vulnus impleat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장26)
tum ulcus aceto eluere et inlinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장36)
Reliqua curatio vulneris in prioribus (2) posita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장49)
Sana excidi debet idque vulnus linamentis curari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장30)
Umorem quidem . . . vel inciso summo tumore effundunt, et vulnus iisdem linamentis curant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장31)
atque ubi maior pars eius evocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in vulnere, si ustum non est, relinquenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION