라틴어 문장 검색

totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 386:1)
quoque est dulcius, magis perdit amittit que et fidem et adfectus motusque omnes, qui est hac cura deprehensus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 400:3)
non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, cum minus verbis habeant severitatis et gratiae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 402:2)
quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:2)
namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:1)
sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 71:2)
theopompus his proximus ut in historia praedictis minor, ita oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus, diu fuerit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 75:1)
dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim utilior, magis par.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 78:3)
Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, immerito;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 80:1)
sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt, oratione magnifici.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 85:2)
et hercule ut illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 87:3)
propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur, magis . lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator sui, laudandus tamen in partibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 89:2)
lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 91:3)
cui magis suas artes aperiret numen Minerva?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:5)
multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 95:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION