라틴어 문장 검색

Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur, fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis insolabiliter, tamen istuc mens animusque fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra, rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 142)
Tu mediastinus tacita prece rura petebas, nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 146)
nam quae deserta et inhospita tesqua credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina incutiunt urbis desiderium, video, et quod angulus iste feret piper et tus ocius uva, nec vicina subest vinum praebere taberna quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius ad strepitum salias terrae gravis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 149)
"tene magis salvum populus velit an populum tu, servet in ambiguo, qui consulit et tibi et urbi, Iuppiter,"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1611)
me primis urbis belli placuisse domique, corporis exigui, praecanum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 2014)
militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 148)
unde simul primum me dimisere Philippi, decisis humilem pennis inopemque paterni et laris et fundi, paupertas impulit audax ut versus facerem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 226)
scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 245)
hic ego rerum fluctibus in mediis et tempestatibus urbis verba lyrae motura sonum conectere digner?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 248)
"has inter epulas ut iuvat pastas ovis videre properantis domum, videre fessos vomerem inversum boves collo trahentis languido positosque vernas, ditis examen domus, circum renidentis Laris."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 210)
parumne campis atque Neptuno super fusum est Latini sanguinis, non ut superbas invidae Karthaginis Romanus arces ureret, intactus aut Britannus ut descenderet sacra catenatus via, sed ut Secundum vota Parthorum sua Vrbs haec periret dextera?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 73)
ut nuper, actus cum freto Neptunius dux fugit ustis navibus minatus Vrbi vincla, quae detraxerat servis amicus perfidis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 92)
aut ille centum nobilem Cretam urbibus ventis iturus non suis exercitatas aut petit Syrtis noto aut fertur incerto mari.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 98)
heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali) fabula quanta fui, conviviorum et paenitet, in quis amantem languor et silentium arguit et latere petitus imo spiritus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 113)
barbarus heu cineres insistet victor et Vrbem eques sonante verberabit ungula, quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini, (nefas videre) dissipabit insolens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 164)

SEARCH

MENU NAVIGATION