라틴어 문장 검색

munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, data;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 341:1)
erat opinio post censuram minus compotem fuisse sui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 297:3)
militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et assiduis laboribus confecta habere, nihil recusare tamen quo minus operam rei publicae dent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 346:1)
pater mihi iugerum agri reliquit et parvum tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 352:4)
et, quo quaeque opulentior civitas erat eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 474:5)
deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope invii soli, cum ingenti difficultate parvis itineribus aegre Gomphos pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 592:1)
et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis convenerunt, quorum pleraque - adeo parva erant - in oblivionem adducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 598:3)
Thessali quadringenti equites parvo intervallo super laevum cornu locati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 639:1)
cum victor equestri proelio rex parvo momento si adiuvisset debellatum esse clamaret, et opportune adhortanti supervenit phalanx quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 647:1)
cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 653:1)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 72:1)
Rex cum non minore vexatione iumentorum hominumque quam venerat in Macedoniam rediit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 253:1)
minimum pedibus itineris confectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:2)
plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION