라틴어 문장 검색

Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra, neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 70:1)
est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:2)
est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:6)
quodque nemo in summa solitudine vitam agere velit ne cum infinita quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad coniunctionem congregationemque hominum et ad naturalem communitatem esse natos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 85:2)
ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 88:2)
tam enim diligenter, etiam si minus vere - nam nondum id quidem audeo dicere - , sed tamen accurate non modo fundatam, verum etiam extructam disciplinam non est facile perdiscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 2:5)
Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque, nisi iniquum postulo, arbitratu meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 3:12)
regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:13)
res enim se praeclare habebat, et quidem in utraque parte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 12:4)
Cumque duae sint artes, quibus perfecte ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:1)
nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:2)
quae quidem res efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:3)
equidem etiam Epicurum, in physicis quidem, Democriteum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 18:7)
cuius quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse inanitas ista verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 32:3)
sed id ne cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION