라틴어 문장 검색

iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 395:2)
Romani duce amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac novam de integro velle instaurare pugnam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 407:2)
superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 411:1)
felix annus bellicis rebus, pestilentia gravis prodigiisque sollicitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 446:1)
itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, exire, id quod timuerint, ad impediendum iter Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 508:1)
pars intercessuros, ne novo exemplo triumpharet aiebat, pars auxilio se adversus collegas triumphanti futuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 539:3)
et forte eodem conatu apparatuque omni opulentia insignium armorum bellum adornaverant, et deorum etiam adhibuerant opes, ritu quodam sacramenti vetusto velut initiatis militibus, dilectu per omne Samnium habito nova lege, ut qui iuniorum non convenisset ad imperatorum edictum quique iniussu abisset eius caput Iovi sacraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 549:1)
Papirius novo exercitu - ita enim decretum erat - scripto Duroniam urbem expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 565:1)
ceterum nec pedes fugientes persequi potuit et ab equite novissimi agminis ducenti ferme et octoginta interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 631:2)
exacto iam anno novi tribuni plebis magistratum inierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 676:1)
Is plura consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 12:1)
victor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Novam in hiberna est deductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 37:3)
Saguntini, ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 108:1)
urbem vobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus in quo novum oppidum aedificetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 132:1)
inde Carthaginem novam in hiberna Hannibalem concessisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 144:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION