라틴어 문장 검색

quanquam video quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere huiusmodi praeceptis eloquentiam putent, sed natura sua et vulgari modo et scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus, quid esset σχῆμα et νόημα, nescire se quidem sed, si ad rem pertineret, esse in sua declamatione respondit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 165:2)
primum vitio male iudicantium, qui maiorem habere vim credunt ea, quae non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam solvere, trahere quam ducere putant robustius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 173:2)
nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 184:2)
si quis tamen, ut parum rectum, improbet opus, nonne ab intellectu artis abfuerit, in qua vel praecipue laudabilis est ipsa illa novitas ac difficultas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 195:4)
nonne huic simile est illud Sallustianum, nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 199:1)
interim nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his, qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerint, et velut decretis technicorum tutos putent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:2)
prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque viros posse oratores dici putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:3)
et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 218:1)
quidam enim circa res omnes, quidam circa civiles modo versari rhetoricen putaverunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 224:2)
quod vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 225:5)
popularem autem comprehendendo persuasionem etiam contumeliosus est adversus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 229:1)
cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos veniamus, qui artem quidem esse sed non virtutem putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 230:1)
quidam neque vim neque scientiam neque artem putaverunt, sed Critolaus usum dicendi (nam hoc τριβή significat), Athenaeus fallendi artem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 232:3)
Socrates autem seu Plato quidem, quae tum exercebatur, rhetoricen talem putat, nam et dicit his verbis τοῦτον το`ν τρόπον, ὁ`ν ὑμεῖσ πολιτεύεσθε, veram autem et honestam intelligit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 236:1)
excludunt a rhetorice malos et illi, qui scientiam civilium officiorum putaverunt, si scientiam virtutem iudicant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 245:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION