라틴어 문장 검색

Norbano tamen non ordo legis, non legati nomen, non inquisitionis officium praesidio fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 30:1)
Indicavimus senatui ex Norbano didicisse nos publicam causam, rursusque debere ex integro discere, si ille praevaricator probaretur, atque ita, dum ille peragitur reus, sedimus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 34:2)
legis enim suavissime et peritissime.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 3:2)
Quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono civi convenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius volumine amplecti, primum ut imperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 1:2)
nempe quam in senatu quoque, ubi perpeti necesse erat, gravari tamen vel puncto temporis solebamus, eandem nunc et qui recitare et qui audire triduo velint inveniuntur, non quia eloquentius quam prius, sed quia liberius ideoque etiam libentius scribitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 6:2)
Meministine te saepe legisse, quantas contentiones excitarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori vel gloriae vel reprehensionis attulerit?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 1:1)
At nunc in senatu sine ulla dissensione hoc idem ut optimum placuit:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 2:1)
Audiebat senatus gravitate censoria.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 6:2)
ad senatum remissus diu pependit, tandem absolutus vindicatusque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 1:3)
Sed lex munera quoque accipi vetat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:2)
Nam cum e lege accusator sex horas, novem reus accepisset, ita diviserat tempora reus inter me et eum qui dicturus post erat, ut ego quinque horis ille reliquis uteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 9:5)
inveni ita erectos animos senatus, ita recentes, ut priore actione incitati magis quam satiati viderentur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 12:4)
Censuit Baebius Macer consul designatus lege repetundarum Bassum teneri, Caepio Hispo salva dignitate iudices dandos;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 16:1)
Sunt tamen ut in senatu ita in civitate in duas partes hominum iudicia divisa.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 19:1)
negant enim congruens esse retinere in senatu, cui iudices dederis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION