라틴어 문장 검색

an voluit servare suos luctataque multum religio infestas temptavit pellere turmas Romanis obnixa globis, sed fortior illam virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2180)
sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti natae ad procinctus victoria frangere inertes molliaque omnigenum colla inclinare deorum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2182)
quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum corvus Apollineus pinna vel gutture iuvit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2199)
sed video quae te moveant exempla vetustae virtutis:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2203)
nec enim spoliata prioris robore virtutis senuit nec saecula sensit, nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis, nec tam degeneri venerandis supplicat ore principibus, quam vult praenobilis ille senator orandi arte potens et callida fingere doctus mentitumque gravis personae inducere pondus, ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato, grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2222)
"iamque ruens Venetos turmis protriverat agros et Ligurum vastarat opes et amoena profundi rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat, depulit hos nimbos equitum non pervigil anser, proditor occulti tenebrosa nocte pericli, sed vis cruda virum perfractaque congredientum pectora nec trepidans animus subcumbere leto pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem, numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum virtutis pretium?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2240)
"hic Christus nobis Deus adfuit et mera virtus, illic lascivum, Campania fertilis, hostem deliciae vicere tuae;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2258)
"virtutem nil vile decet;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2262)
"viva tibi, princeps, debetur gloria, vivum virtutis pretium decus inmortale secuto."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2265)
solus ne praemia tantae virtutis caperet,
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2383)
sit devota Deo, sit tanto principe digna et virtute potens et criminis inscia Roma, quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2391)
Invictum virtute comae leo frangere Samson adgreditur;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Samson1)
stultitia exundat lymphis, dulcedine virtus.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Samson4)
sanguis victoria, lympha lavacrum est.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO SALVATORIS2)
summa potestatum Pater est, 1 dominatio rerum, virtutum sublime caput, fons unicus orbis, naturalis apex, generisque et originis auctor;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION