라틴어 문장 검색

urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat, quo brevius muris oppida multa tenent, haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, sed quia luxuria visa nocere sua, sustinuit tantas operum subvertere moles totque suas heres perdere Caesar opes, sic agitur censura et sic exempla parantur, cum iudex, alios quod monet, ipse facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권414)
in Tiberis ripa munera regis habet, pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, nec pudeat potos inde redire domum, ferte coronatae iuvenum convivia lintres, multaque per medias vina bibantur aquas, plebs colit hanc, quia qui posuit, de plebe fuisse fertur et ex humili sceptra tulisse loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권505)
tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim ante Palatini condidit ora iugi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권512)
"o decus, o sacra femina digna domo!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권525)
Si tua contigerit Minoas puppis harenas, Te Corcyraeum Cressia turba putet . Lapsuramque domum subeas ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 24:1)
Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona, Utque pater nuptae , cumque parente domus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:1)
Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:4)
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis regalemque domum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 23:3)
Occidit una domus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 28:1)
Sed non domus una perire digna fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 28:2)
aperite domos ac mole remota fluminibus vestris totas inmittite habenas!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:6)
Siqua domus mansit potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tamen altior huius unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:12)
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis incursant ramis agitataque robora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:7)
Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni amnis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:4)
unde oritur, domus est terrae contermina nostrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 76:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION