라틴어 문장 검색

A quotiens, sola non ausa quiescere silva, ante domum quondamque suis erravit in agris!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:7)
Pars secreta domus ebore et testudine cultos tres habuit thalamos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:11)
Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:2)
Huc ubi pervenit belli metuenda virago, constitit ante domum (neque enim succedere tectis fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:3)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)
repetatne domum et regalia tecta an lateat silvis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:13)
Sola Iovis coniunx non tam culpetne probetne eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae gaudet et a Tyria conlectum paelice transfert in generis socios odium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:4)
Capit illa, domumque intrat Agenoream.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:17)
Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:8)
Illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:38)
"Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, altera, quas oriens habuit, praelata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:1)
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, cum fieret paries domui communis utrique.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:9)
Tum murmure parvo multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti fallere custodes foribusque excedere temptent, cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:3)
Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam tortoque incingitur angue egrediturque domo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:1)
nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis deplanxere domum, scissae cum veste capillos, utque parum iustae nimiumque in paelice saevae invidiam fecere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION