라틴어 문장 검색

etenim, cum omnes natura totos se expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter ipsos, necesse est eius etiam partis propter se expeti, quod universum propter se expetatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 63:6)
quoniam enim natura suis omnibus expleri partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum expetit, qui est maxime e natura, quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut caret viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:10)
nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:2)
quin etiam ipsi voluptarii deverticula quaerunt et virtutes habent in ore totos dies voluptatemque primo dumtaxat expeti dicunt, deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciant nullam quaerentes voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 99:1)
ei quidem non unam aliquam aut alteram a nobis, sed totam ad se nostram philosophiam transtulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 99:3)
et non ex maxima parte de tota iudicabis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 121:4)
semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:2)
ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui quam si me non modo ad legendos libros sed etiam ad totam philosophiam pertractandam dedissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:3)
omnes autem eius partes atque omnia membra tum facillume noscuntur, cum totae quaestiones scribendo explicantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:4)
Egone inquit ille, miror Antiochum hominem in primis acutum non vidisse interesse plurimum inter Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed genere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta commiscerent cum commodis, ut ea inter se magnitudine et quasi gradibus non genere differrent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 16:7)
Pronoea vero si vestra est Lucili eadem, requiro quae paulo ante, ministros machinas omnem totius operis dissignationem atque apparatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 20:4)
Cleanthes autem, qui Zenonem audivit una cum eo quem proxime nominavi, tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum ultimum et altissimum atque undique circumfusum et extremum omnia cingentem atque conplexum ardorem, qui aether nominetur, certissimum deum iudicat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:2)
totum hoc "aut etiam aut non" negavit esse necessarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 70:4)
nam Phaedro nihil elegantius nihil humanius, sed stomachabatur senex si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus conciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo nihil didicerat, tam male acceperit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 93:6)
Nam ista quae vos dicitis sunt tota commenticia, vix digna lucubratione anicularum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 94:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION