라틴어 문장 검색

sed prius in eius locum virum fortem ac strenuum novum senatorem cooptabitis quam de noxio supplicium sumatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 29:3)
ita in castra perducitur extemploque inpositus in navem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione missa ad repetendum eum, aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 120:1)
nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax nova finiet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 148:2)
plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 172:2)
quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 174:2)
media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis novos milites levemque armaturam ac sociorum equites statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 203:3)
Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino dictatorem Romanum legionesque novas acciri nuntiassent, ne quid tam propinquis hostium castris Capuae quoque moveretur, ad Casilinum ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 219:1)
magnopere suadere ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita videatur, ex novis praetoribus successorem mittant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 275:1)
cum eae res maxime agerentur, nova clades nuntiata, aliam super aliam cumulante in eum annum fortuna, L. Postumium consulem designatum in Gallia ipsum atque exercitum deletes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 307:2)
veterem praetorem inde A. Cornelium provinciae peritum decedere, novum exspectari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 426:2)
praetor inter defectiones veterum sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes pro hospitibus comiter accepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 446:1)
si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Hannibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 592:1)
ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti temporis famam, ibi spem futuri exstinctam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 609:1)
sed occurrebat animis quantos exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 646:2)
advocataque extemplo contione, cum et levissimus quisque novas res novamque societatem mallent et, quorum propinqui extra urbem interclusi ab hostibus erant, velut obsidibus datis pigneratos haberent animos, pauci magis taciti probarent constantem fidem quam prolatam tueri auderent, haud dubio in speciem consensu fit ad Poenos deditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION