라틴어 문장 검색

Dicere porro oculos nullam rem cernere posse, sed per eos animum ut foribus spectare reclusis, difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:5)
praeterea si pro foribus sunt lumina nostra, iam magis exemptis oculis debere videtur cernere res animus sublatis postibus ipsis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:9)
Illud in his rebus nequaquam sumere possis, Democriti quod sancta viri sententia ponit, corporis atque animi primordia singula primis adposita alternis, variare ac nectere membra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:10)
Et magis est animus vitai claustra coërcens et dominantior ad vitam quam vis animai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:3)
nam sine mente animoque nequit residere per artus temporis exiguam partem pars ulla animai, sed comes insequitur facile et discedit in auras et gelidos artus in leti frigore linquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:4)
at manet in vita cui mens animusque remansit, quamvis est circum caesis lacer undique membris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:5)
hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:11)
Nunc age, nativos animantibus et mortalis esse animos animasque levis ut noscere possis, conquisita diu dulcique reperta labore digna tua pergam disponere carmina vita.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:1)
tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum atque animam verbi causa cum dicere pergam, mortalem esse docens, animum quoque dicere credas, qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:2)
nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:2)
inde ubi robustis adolevit viribus aetas, consilium quoque maius et auctior est animi vis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:3)
quin etiam morbis in corporis avius errat saepe animus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:9)
quare animum quoque dissolui fateare necessest, quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:12)
nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest, multorum exitio perdocti quod sumus ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:13)
exprimitur porro gemitus, quia membra dolore adficiuntur et omnino quod semina vocis eliciuntur et ore foras glomerata feruntur qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION