라틴어 문장 검색

Transite in Chalanne et videte; et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum. Numquid meliores regnis istis vos, aut latior terminus eorum termino vestro est?
(불가타 성경, 아모스서, 6장2)
Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus.
(불가타 성경, 아모스서, 6장11)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.
(불가타 성경, 아모스서, 7장4)
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: " Quid hoc fecisti? ". Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
(불가타 성경, 요나서, 1장10)
Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.
(불가타 성경, 요나서, 1장16)
" Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te ".
(불가타 성경, 요나서, 3장2)
Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum.
(불가타 성경, 요나서, 3장3)
Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.
(불가타 성경, 요나서, 3장5)
Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est;
(불가타 성경, 요나서, 4장1)
Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna.
(불가타 성경, 요나서, 4장6)
Et ego non parcam Nineve civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa? ".
(불가타 성경, 요나서, 4장11)
Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
(불가타 성경, 미카서, 4장9)
Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae,
(불가타 성경, 미카서, 5장3)
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
(불가타 성경, 미카서, 7장3)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.
(불가타 성경, 나훔서, 1장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION