라틴어 문장 검색

numquam enim, iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:3)
Omnes enim, qui placendi causa scribunt, qualia placere viderint scribent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 10:1)
Quis enim placere populo potest, cui placet virtus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 11:4)
Placeat homini, quicquid deo placuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 20:3)
Intelleges hoc actum, ut tu scires quid illi placeret, non ut ille placeret tibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 11:4)
multa autem dico non quia mihi placent, sed quia audientibus placitura sunt.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 13:6)
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
Si multis placuerit vita tua, tibi placere non poterit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 680)
Cur aliena placet tibi, quae tua non placet, uxor?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXX3)
licet 'placeor' non dicamus, tamen placeo invenimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 10423)
sed enim nec coniugis artes nec genus amborum magnique potentia regni sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent, ut sua progenies;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 16:5)
Quod illi maledictum vehemens esse existimant Eam laudem hic ducit maximam, quum illis placet Qui vobis universis et populo placent;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act prologue, scene 012)
haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:11)
Et si placet ista iunctura, si hoc placet ad beatam vitam ire comitatu, virtus antecedat, comitetur voluptas et circa corpus ut umbra versetur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 68:6)
ex paelice utinam liberos hostis meus aliquos haberet - quicquid ex illo tuum est, Creusa peperit, placuit hoc poenae genus, meritoque placuit:
(세네카, 메데아 14:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION