라틴어 문장 검색

spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 234:1)
moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 329:2)
ea benigne comiterque colebant, domusque eorum Romae hospitibus patebant, apud quos ipsis deverti mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 11:2)
ad id censorem moribus regendis creatum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 29:2)
cui sarta tecta exigere sacris publicis et locare tuenda more maiorum traditum esset, eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum vagari!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 29:3)
quorum oratio fuit regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero assuesceret moribus Romanis hominibusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 199:1)
is expositis quas in Corsica res gessisset postulatoque frustra triumpho, in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 218:1)
veteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 496:2)
ita tum mos erat in adversis rebus voltum secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 686:1)
haec cum renuntiassent legati, miraculo ignaris Romani moris pertinacia esse, et plerique vetare amplius mentionem pacis facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 688:1)
nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes affulsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 726:2)
pars recusare ne quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae civitates ignominiae acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 195:1)
mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum complendi, varia spectaculorum conquirere genera;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 110:1)
id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed praetenta pugnantium more.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 115:1)
is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 193:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION