라틴어 문장 검색

erant tamen haud parvae reliquiae belli circa Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno, duces reliqui prioris belli, et tertius novus ab Hannibale in locum Hippocratis missus,Libyphoenicum generis Hippacritanus - Muttinen populares vocabant - , vir inpiger et sub Hannibale magistro omnis belli artes edoctus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 598:1)
De eo quoque novum certamen ortum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 39:1)
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:2)
ceterum Hannibal, ut nec hostis elici amplius ad pugnam vidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse, ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere inrito incepto et movere a Capua statuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 93:1)
ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 173:2)
inter haec Hispaniae populi nec qui post cladem acceptam defecerant redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 252:1)
successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 282:1)
seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. Marcello, et si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Laevino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 320:1)
sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt novique suffecti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 330:1)
eodem tempore septem tabernae quae postea quinque, et argentariae quae nunc novae appellantur, arsere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 382:1)
inter ipsos consules permutatio provinciarum, rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, ut ex quo primus post adversissimas haud adversae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus,caderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 421:2)
Philippus hostis tempore haud satis opportune factus, Aetoli novi adsciti socii Attalusque Asiae rex, iam velut despondente fortuna Romanis imperium orientis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 515:2)
hos neque relinquere Laevinus in insula tum primum nova pace coalescente velut materiam novandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis quaerentibus manum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 577:1)
"Nemo ante me novus imperator militibus suis, priusquam opera eorum usus esset, gratias agere iure ac merito potuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 581:1)
agite, veteres milites, novum exercitum novumque ducem traducite Hiberum, traducite in terras cum multis fortibus factis saepe a vobis peragratas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 601:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION