라틴어 문장 검색

De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 10:1)
Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 18:2)
Praeterea unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 12:1)
Haec verba tam improbe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra consuetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non minus novos et pravos et singulares fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:6)
Cuiuscumque orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 1:4)
tamquam ad bona feruntur decepti rumoribus, deinde mala esse aut inania aut minora quam speraverint, adepti ac multa passi vident.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 7:2)
Nullum est minimum contemnendum bonum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 12:8)
Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, ut omnia naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat aut parvo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 12:6)
Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 7:2)
Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 19:4)
Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa , velut retibus implicata teneantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:2)
Hoc tamen minimum in illis malorum dixerim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:5)
Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum, et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:1)
Necessarium est parvo adsuescere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 3:1)
voluptas humilis res et pusilla est et in nullo habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima et contemptissima advolant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION