라틴어 문장 검색

multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst, quom sibi nimis placent minusque addunt operam, uti placeant viris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 453)
Cui humano obsequio famulantes satagant illi placere ea munditia, quam ei perpetuo placuisse manifestant membra incorrupta, et, si non possunt virgineo flore pudicitiae, saltem expertae voluptatis iugi mortificatione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:5)
Cum enim tibi placet, quod scribo, novi cui placeat, quoniam quis te inhabitet novi.
(아우구스티누스, 편지들, 12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem 2:2)
Nimium placet ipse, Catoni Si bellum civile placet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:32)
Ille, quod non placebat, proscripsit, tu, quod placebat, emisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:3)
sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:4)
Places tibi inquit quia cui non debes places;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Servus et dominus: Nullum maledictum esse gravius conscientia.2)
Immo, si placebit, utitor, consilium si non placebit, reperitote rectius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2149)
minus placet magis quod suadetur, quod dissuadetur placet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 261)
Si autem merito laudamur propter deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum, non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram deo tales sumus, quales esse nos credunt, et non tribuitur nobis sed deo, cuius dona sunt omnia quae vere meritoque laudantur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:11)
Et, quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi ". Placuit sermo regi; et ita, ut suggesserant, iussit fieri.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장4)
cum igitur praecipitur, ut nobismet ipsis imperemus, hoc praecipitur, ut ratio coërceat temeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 47:6)
Omnia haec mire placent cum impetu quodam et flumine pervehuntur, placent si retractentur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:3)
Ex quo tibi hoc placet, ac inde mihi consulis, quod tibi placet, facere non postponas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 295:2)
Sed quia temporis non sivit angustia ut simul inde nobis diligenter deliberatam liceret eliquare sententiam, quid mihi post digressum nostrum diu cogitanti placuerit, accipiat sanctitas tua et si tibi quoque placet, iam litterae quas ad eos communi nomine scripsi, sine dilatione mittantur.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION