라틴어 문장 검색

vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 415:1)
stationum quoque morem mutavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:1)
esse autem iudicia apud sese more maiorum comparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur, si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 50:1)
sed cum veneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 53:2)
nunc ex sordido deversorio, vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque honoribus amplissimis donastis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 239:1)
tam civitatium quam singulorum hominum mores sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 266:1)
neque moribus neque legibus ullius civitatis ita comparatum esse ut, si qui velit inimicum perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 275:2)
ferociores eos et accolae barbari faciunt, nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 363:3)
paucis post diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 498:1)
sed mos numquam illi fuit patri meo, ut exprobraret quod bonis faceret boni;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol18)
pater nunc intus suo animo morem gerit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol67)
Sosia Qui me alter est audacior homo aut qui confidentior, iuventutis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 11)
si dixero mendacium, solens meo more fecero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 131)
postquam utrimque exitum est maxima copia, dispertiti viri, dispertiti ordines, nos nostras more nostro et modo instruximus legiones, item hostes contra legiones suas instruont.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 143)
et enim vero quoniam formam cepi huius in med et statum, decet et facta moresque huius habere me similes item.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 174)

SEARCH

MENU NAVIGATION