라틴어 문장 검색

Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:1)
in hac una nox interfuit inter urbem maximam et nullam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:6)
tam hominum quam urbium fata volvuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 7:2)
Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:1)
Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 9:5)
Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quo appareat illas saltim fuisse?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 10:3)
Ipsius naturae opera vexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:4)
Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 13:4)
In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere restituantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:1)
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:1)
Multi inveniuntur qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant et muros in miram altitudinem eductos arietibus ac machinis quassent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 61:1)
Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 72:1)
Et fient et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 8:2)
Urbem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 1:1)
Ut primum gravitatem urbis excessi et illum odorem culinarum fumantium, quae motae quicquid pestiferi vaporis obferunt, cum pulvere effundunt, protinus mutatam valitudinem sensi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION