라틴어 문장 검색

tum vero clamorem omnes inimicaque tollunt gaudia, tum gravior remis fragor, ut procul Argo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 313:1)
20. Tu Mediolani tam vernando quam hiemando moraris et hydram pestiferam per capitum amputationem reris extinguere?
(단테 알리기에리, Epistolae 55:1)
Diram qui contudit hydram notaque fatali portenta labore subegit,comperit inuidiam supremo fine domari.
(호라티우스의 두번째 편지, 13)
Grandis ergo virtutis est et sollicitae diligentiae superare, quod natus sis in carne, non carnaliter vivere, tecum pugnare cottidie et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:10)
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis hydra venenatis posset vallata colubris?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:12)
Argiphontes praeterea cognominatur, non quod Argum peremerit, quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum, custodisse Iunonis imperio Inachi filiam, eius deae pellicem, conversam in bovis formam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:1)
sed sub huiusmodi fabula Argus est caelum stellarum luce distinctum, quibus inesse quaedam species caelestium videtur oculorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:2)
Caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate, παρὰ τὸ λευκὸν καὶ ταχύ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:1)
Rapta puppe minor subducta est montibus Argo, Vanaque percussit pontum Symplegas inanem, Et statura redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:49)
Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo Miscuit ignotas temerato litore gentes, Primaque cum ventis pelagique furentibus undis Composuit mortale genus, fatisque per illam Accessit mors una ratem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:11)
Excipit haec iuvenis generosi sanguinis Argus, Qua iam non medius descendit in ilia venter, Adiuvitque suo procumbens pondere ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:57)
Nox subit, atque oculos vastae obduxere tenebrae, Et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:63)
Veniam misero concede parenti, Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:68)
Nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis Desectam timuit, reparatis anguibus, hydram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:35)
Amphitryoniades vidit, cum vinceret, Hydram;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION