라틴어 문장 검색

In eodem libro M. Varronis id quoque scriptum, et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 11:1)
Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita cum in certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 3:1)
Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 2:4)
Γυνη` κυεῖ δέκα μῆνασ. 4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 4:2)
Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 4:1)
In Plauti quoque comoedia quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 5:1)
Itaque M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 7:1)
Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Πυθαγορίζουσα inscribitur, docet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 9:1)
Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 14:1)
fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 13:2)
Cum Graecum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo sint quaeri solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 4:1)
Id quoniam minus usitatum est, versum Plauti subscripsi ex comoedia quae Persa inscribitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 17:1)
Caecilius in comoedia quae inscribitur Triumphus vocabulo isto utitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 10:1)
Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 1:1)
AD Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari εἰσ ἄρτουσ.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION