라틴어 문장 검색

Itaque, cum in dogmatibus moralis negotii amicitiam adequari et salvari analogo doceatur, ad retribuendum pro collatis beneficiis plus quam semel analogiam se mihi votivum est;
(단테 알리기에리, Epistolae 93:2)
Et primus dicitur litteralis, secundus vero allegoricus, sive moralis, sive anagogicus. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:3)
si ad moralem sensum, significatur nobis conversio anime de luctu et miseria peccati ad statum gratie;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:8)
40. Genus vero philosophie, sub quo hic in toto et parte proceditur, est morale negotium, sive ethica;
(단테 알리기에리, Epistolae 109:1)
quod nemo, quantumcunque moralibus et intellectualibus virtutibus et secundum habitum et secundum operationem perfectus, absque fide salvari potest, dato quod nunquam aliquid de Cristo audiverit. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:14)
Nam ad primam per phylosophica documenta venimus, dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales operando;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:17)
nam et quae pridie quam adessem inter eos dicta sunt Avieno mihi insinuante comperta sunt, et omnia scripto mandavi, ne quid subtraheret oblivio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 13:2)
Quos cum aspexisset obviamque processisset ac perblande salutavisset, conversus ad Furium Albinum, qui tum forte cum Avieno aderat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 16:1)
Hic, cum omnes quasi vetustatis promptuarium Albini memoriam laudavissent, Praetextatus Avienum videns Furio insursurrantem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 1:1)
Quidnam hoc est, mi Aviene, inquit, quod uni Albino indicatum clam ceteris esse velis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 1:2)
Reliqua autem verba quae Avieno nostro nova visa sunt veterum nobis sunt testimoniis adferenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:1)
Tum Avienus aspiciens Servium:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 1:1)
Bona verba quaeso, Praetextatus morali, ut adsolet, gravitate subiecit, nec insolenter parentis artium antiquitatis reverentiam verberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 4:1)
Tum Avienus (ut ei interpellandi mos erat):
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 3:1)
Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION