라틴어 문장 검색

a. 711 (43). M. CICERO D. BRVTO COS.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 166)
16. M. CICERO D. BRVTO S. D.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 173)
quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur, non eum a nobis institui oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 335:2)
notus est vobis utique Ciceronis liber, qui Brutus inscribitur, in cuius extrema parte (nam prior commemorationem veterum oratorum habet) sua initia, suos gradus, suae eloquentiae velut quandam educationem refert:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 3:1)
apud quos quanto maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius argumentum est quam quod causae centumvirales, quae nunc primum obtinent locum, adeo splendore aliorum iudiciorum obruebantur, ut neque Ciceronis neque Caesaris neque Bruti neque Caelii neque Calvi, non denique ullius magni oratoris liber apud centumviros dictus legatur, exceptis orationibus Asinii, quae pro heredibus Urbiniae inscribuntur, ab ipso tamen Pollione mediis divi Augusti temporibus habitae, postquam longa temporum quies et continuum populi otium et assidua senatus tranquillitas et maxime principis disciplina ipsam quoque eloquentiam sicut omnia alia pacaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 38장 2:3)
Cicero primo libro ad Brutum si Pompeius non ex alto peteret et multis verbis me iam hortaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3954)
qua re omni studio a te, mi Brute, contendo ut Ciceronem meum ne dimittas tecumque deducas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 14 2:1)
Ciceronem meum, mi Brute, velim quam plurimum tecum habeas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 6:1)
ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti placuit aliud Bruto, cum exercitationis gratia componeret orationem, cum ille iure tanquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 176:1)
recteque Cicero his ipsis ad Brutum verbis quadam in epistola scribit, nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 70:1)
est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus, et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis, tum aliis etiam locis virtutem eam appellet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 331:3)
CREMVTIVS CORDVS et ipse ait Ciceronem secum cogitasse, utrumne Brutum, an Cassium, an Sex.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:1)
poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis, quae honeste suaderi Caesari possint:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 259:2)
legistis utique et Calvi et Bruti ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus facile est deprehendere Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem et aridum, Brutum autem otiosum atque diiunctum;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 5:1)
adstrictior Calvus, numerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior Caelius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior Cicero:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION