라틴어 문장 검색

Ante flamines, nunc consules diales fiunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 13:3)
et, si videtur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 1:2)
Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:2)
Solent, inquit, esse flamines diales:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:2)
modo consules diales habemus, et in eundem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 10:3)
aerea vel quod aes magis veteres in usu habebant, vel quod religioni apta est haec materies, denique flamen Dialis aereis cultris tondebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4481)
et quidam volunt hoc secundum veterem caerimoniarum ritum adverti debere, quod flamini Diali mensa inanis non anteponebatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7063)
arculum vero est virga ex malo Punica incurvata, quae fit quasi corona et ima summaque inter se alligatur vinculo laneo albo, quam in sacrificiis certis regina in capite habebat, flaminica autem Dialis omni sacrificatione uti debebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 13710)
nam ancile et trabea communia sunt cum Diali vel Martiali sacerdote.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 19011)
etenim veteri sacrorum ritu neque Martialis neque Quirinalis flamen omnibus caerimoniis tenebatur, quibus flamen Dialis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5525)
fidusque ad limina custos aedituus fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6451)
farre, cum per pontificem maximum et Dialem flaminem per fruges et molam salsam coniungebantur - unde confarreatio appellabatur - , ex quibus nuptiis patrimi et matrimi nascebantur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 315)
nam dicitur flamen Dialis, flamen Martialis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2934)
"Frequentius denique in aedituorum cellulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:29)
inde deum colimus, devectaque sacra Pelasgis flamen adhuc prisco more Dialis obit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권181)

SEARCH

MENU NAVIGATION