라틴어 문장 검색

farre, cum per pontificem maximum et Dialem flaminem per fruges et molam salsam coniungebantur - unde confarreatio appellabatur - , ex quibus nuptiis patrimi et matrimi nascebantur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 315)
nam dicitur flamen Dialis, flamen Martialis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2934)
et hercule sunt res difficiles ad explicandum et ὁμοειδεῖσ nec tam possunt quam videbantur et, quod caput est, mihi quaevis satis iusta causa cessandi est qui etiam dubitem an hic Anti considam et hoc tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duumvirum quam Romae fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 6 2:8)
illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 4:5)
inde deum colimus, devectaque sacra Pelasgis flamen adhuc prisco more Dialis obit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권181)
his etiam coniunx apicati sancta Dialis lucibus inpexas debet habere comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권250)
nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권151)
tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 210:1)
rex, ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 272:4)
duumviri perduellionem iudicent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:2)
si a duumviris provocarit, provocatione certato;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 273:3)
hac lege duumviri creati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 274:1)
filius eius duumvir ad id ipsum creatus dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 460:3)
libri per duumviros sacrorum aditi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 115:1)
obsecratio itaque a populo duumviris praeeuntibus est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 228:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION