라틴어 문장 검색

6. si quis autem carmen prolixius eatenus duxerit esse culpandum, quod epigrammatis excesserit paucitatem, istum liquido patet neque balneas Etrusci neque Herculem Surrentinum neque comas Flavii Earini neque Tibur Vopisci neque omnino quicquam de Papinii nostri silvulis lectitasse;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem115)
sed vix nova gaudia celat Pelides avidusque novos heroas et arma vel talis vidisse cupit, iamque atria fervent regali strepitu et picto discumbitur auro, cum pater ire iubet natas comitesque pudicas natarum, subeunt, quales Maeotide ripa, cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum moenia, sepositis epulantur Amazones armis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:38)
Regnaverant et Babylonii ante Pontifices, et Medi ante Quindecim viros, et Aegyptii ante Salios, et Assyrii ante Lupercos, et Amazones ante virgines vestales.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:1)
me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 88:2)
res praeterea contra Apulos et Etruscos et Umbros et Marsos et Paelignos et Aequos et Samnites, quibus foedus restitutum est, prospere gestas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha15)
nam contrarium est quod dixit 'fama super aethera notus'. facit autem hoc frequenter Vergilius, ut hanc particulam subtrahat, ut at medias inter caedes exultat Amazon, quasi Amazon;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3842)
turbatus quasi turbatus, ut exultat Amazon, id est quasi Amazon.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 671)
exultat amazon suspendendum 'exultat', ut 'Amazon' intellegas quasi Amazon;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6481)

SEARCH

MENU NAVIGATION