라틴어 문장 검색

hoc impiger anno Alpibus Italiae ruptis penetrabis ad urbem.'
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:210)
et studiis diversis apud principem certabatur adseverantium non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장2)
contra ipsis omnia opulenta et fida, Pannoniam Moesiam Dalmatiam Orientem cum integris exercitibus, Italiam et caput rerum urbem senatumque et populum, numquam obscura nomina, etiam si aliquando obumbrentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장10)
quin etiam uaria fama percrebruit migraturum Alexandream uel Ilium, translatis simul opibus imperii exhaustaque Italia dilectibus et procuratione urbis amicis permissa, proximo autem senatu Lucium Cottam quindecimuirum sententiam dicturum, ut, quoniam fatalibus libris contineretur Parthos nisi a rege non posse uinci, Caesar rex appellaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 79장 3:1)
Nec Pompei ab Italia quam senatus ab urbe fuga turpior:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 21:1)
prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:3)
mea quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam ostenderas), meminisse te arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 12:1)
si Gnaeus Italia cedit, in urbem redeundum puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 8:10)
quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo evelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et ita consuevit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 2:7)
Nec quod esset, sciebamus errantes, donec a vilico quodam Crotona esse cognovimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae primam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 116:2)
Liberum Patrem cum mysteriis suis consules senatus auctoritate non modo urbe, sed universa Italia eliminaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 7:2)
eodem anno classis Graecorum Cleonymo duce Lacedaemonio ad Italiae litora adpulsa Thurias urbem in Sallentinis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 12:1)
cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 194:1)
moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo sed etiam urbis Romanae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 365:1)
iam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram depopulatoque agro urbem etiam terrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 541:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION