라틴어 문장 검색

Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 14:3)
atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius, contagione mei patris metuo malum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol9)
"Tu Macedonas voluisti genua tibi ponere venerarique te ut deum, tu Philippum patrem aversaris et, si quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:16)
Hesterno die, Quirites, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad patres conscriptos detuli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 12:5)
hic socium summo cum Iove nomen habet, sancta vocant augusta patres, augusta vocantur templa sacerdotum rite dicata manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권341)
parui certe Iove ubique dignus teque testata est meum patrem noverca, quid tamen nectis moras?
(세네카, Hercules Oetaeus 1:4)
Herculem amittis, pater, nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli, ne quis Gyas Thessalica iaculetur iuga et fiat Othrys pondus Encelado leve.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:5)
Pinacivm Mercurius, Iovis qui nuntius perhibetur, numquam aeque patri suo nuntium lepidum attulit quam ego nunc meae erae nuntiabo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 11)
Attali quoque caedem obiciebat et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 42:1)
inachus acrisivsque patres Danae, Acrisii regis Argivorum filia, postquam est a Iove vitiata, pater eam intra arcam inclusam praecipitavit in mare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3721)
ac potiente rerum patre, disiecto aeditui contubernio, modicum sacellum Iovi Conservatori aramque posuit casus suos in marmore expressam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장2)
deum ipsum multi Aesculapium, quod medeatur aegris corporibus, quidam Osirin, antiquissimum illis gentibus numen, plerique Iovem ut rerum omnium potentem, plurimi Ditem patrem insignibus, quae in ipso manifesta, aut per ambages coniectant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장17)
Sacra laresque Phrygum, quos Troiae maluit heres Quam rapere arsuras Laomedontis opes, Scriptus et aeterno nunc primum Iuppiter auro Et soror et summi filia tota patris, Et qui purpureis iam tertia nomina fastis, Iane, refers Nervae;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, IV1)
cuncti divi quia quicquid audivit a diversis ad Iovem recurrit, ut diximus supra quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3631)
sed Carpos cum in Maeandrum fluvium cadens esset extinctus, Calamus, patrem propter hoc scelus aversatus, aufugit rogavitque Iovem, ut finem suis luctibus daret sibique mortem praestaret, ut amato post obitum iungeretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 486)

SEARCH

MENU NAVIGATION