라틴어 문장 검색

[0442A] Quo dulci sonitu citharam mentitur alauda, Cum volat ad superos, colloquiturque Jovi.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:22)
Et nota quod si omnes vindictas tuas facerevolueris, amicos perdes, et solus remanebis, inimicosque multos recuperabis,sicut eciam de Iove scriptum est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 94:5)
"Si quotiens peccant homines, sua fluminamittat, Juppiter exiguo tempore solus erit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 94:6)
Hinc hortum illum sibi Plato composuit, quem Jovis hortum alibi, alibi hortum mentis appellavit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:1)
Jovem enim et deum et mentem totius mundi dixit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:2)
Nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis, ac maculosi sacratis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:1)
Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis - hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis - et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et , vatis illius domicilium , quem a commilitio Argonautarum, cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum, delatumque ad Africae litus, mors repentina consumpsit, et ex eo caespite punico tecti, manes eius heroici, dolorum varietati medentur plerumque sospitales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 3:1)
Cyprum itidem insulam procul a continenti discretam et portuosam, inter municipia crebra urbes duae faciunt claram, Salamis et Paphus, altera Iovis delubris, altera Veneris temple insignis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 14:1)
Iovis Tarpei delubra, quantum terrenis divina praecellunt;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:3)
Verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis, nihilque committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 13:1)
Inventas tamen alias quoque virgines, Christiano ritu cultui divino sacratas, custodiri intactas, et religioni servire solito more, nullo vetante, praecepit, lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes quos antehac diritate crudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent, exemplis recentibus docti, humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperasse fortunae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 4:1)
Dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum verticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 40:1)
Eodem tempore diem undecimum kalendarum Novembrium amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saevus, et simulacrum in eo Olympiaci Iovis imitamentum, eiusque aequiperans magnitudinem, subita vi flammarum exustum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 1:1)
Iulianus A. in monte Casio Iovi sacra facit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장1)
Cumque Iovi faceret rem divinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et veniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION