라틴어 문장 검색

priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 3장2)
Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum pars in Arduennam silvam, pars in continentes paludes profugit;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 31장2)
Nonnulli iudicium veriti profugerunt. Quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis collocavit frumentoque exercitui proviso, ut instituerat, in Italiam ad conventus agendos profectus est.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 44장3)
et, quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex oppido profugerent, duas legiones in armis excubare iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 11장6)
Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 26장1)
Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 40장7)
Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti Carnutes desertis vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant (nuper enim devicti complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장1)
nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis superioribus locis quam se aut in castra suorum reciperent, aut nonnulli pudore coacti longius profugerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 14장3)
Victi tamen perculsique maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis petitis, partim flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur),
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 20장7)
Ei repentino malo perterriti diffugiunt ad sua praesidia; quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos incitati neminem ex eo numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 36장5)
Eodem tempore Lacterius, quem profugisse ex proelio scripsi, cum in potestatem venisset Epasnacti Arverni
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 45장4)
sic armipotens Lacedaemon despexit muros rigido munita Lycurgo.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:311)
Si tunc his animis acies collata fuisset, prodita non tantas vidisset Graecia caedes, oppida semoto Pelopeia Marte vigerent, starent Arcadiae, starent Lacedaemonis arces;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:102)
adeo quidem ut multi praetulerint carere penatibus et propter iniuriam vicinorum sedes suas profugerint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 6:2)
Mox etiam cum agrorum vastitatem victoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION